Encontrados 539 resultados para: Meam
serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui: (Liber Proverbiorum 7, 2)
Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite: (Liber Proverbiorum 8, 10)
Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. (Liber Ecclesiastes 2, 10)
Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, (Liber Ecclesiastes 2, 18)
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 5)
Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)
et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. (Liber Ecclesiasticus 24, 21)
de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ; (Liber Ecclesiasticus 51, 5)
