Encontrados 539 resultados para: Meam
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam. (Liber Psalmorum 34, 7)
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. (Liber Psalmorum 34, 13)
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 34, 17)
Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam. (Liber Psalmorum 34, 23)
Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. (Liber Psalmorum 34, 27)
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. (Liber Psalmorum 37, 12)
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. (Liber Psalmorum 37, 19)
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 38, 13)
Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 39, 15)
Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)
Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. (Liber Psalmorum 41, 5)
Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. (Liber Psalmorum 42, 1)
