Encontrados 539 resultados para: Meam
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. (Liber Iob 16, 13)
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. (Liber Iob 16, 16)
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? (Liber Iob 17, 15)
Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? (Liber Iob 19, 2)
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. (Liber Iob 19, 8)
Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. (Liber Iob 19, 10)
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. (Liber Iob 21, 6)
Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. (Liber Iob 23, 10)
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. (Liber Iob 23, 17)
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. (Liber Iob 30, 10)
