Encontrados 1481 resultados para: Mea
Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. (Liber Deuteronomii 32, 35)
Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)
Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. (Liber Deuteronomii 32, 40)
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. (Liber Deuteronomii 32, 41)
Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. (Liber Deuteronomii 32, 42)
ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. (Liber Iosue 2, 13)
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)
Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. (Liber Iosue 8, 1)
Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit. (Liber Iosue 10, 8)
Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. (Liber Iosue 11, 6)
