Encontrados 90 resultados para: Mater
Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)
inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, (Evangelium secundum Marcum 3, 31)
et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)
Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? (Evangelium secundum Marcum 3, 33)
Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Marcum 3, 34)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)