Encontrados 596 resultados para: Manu
Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. (Liber Ecclesiasticus 33, 14)
Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. (Liber Ecclesiasticus 48, 23)
Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ. (Liber Ecclesiasticus 49, 8)
Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu: (Liber Ecclesiasticus 49, 13)
In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, (Liber Ecclesiasticus 50, 13)
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)
Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, (Liber Isaiae 6, 6)
Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: (Liber Isaiae 8, 11)
Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea. (Liber Isaiae 10, 5)
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)
et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. (Liber Isaiae 22, 21)
