Encontrados 3573 resultados para: Man
At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, (Liber Numeri 20, 20)
At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. (Liber Numeri 21, 2)
Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. (Liber Numeri 21, 34)
Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)
ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: (Liber Numeri 22, 8)
Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. (Liber Numeri 22, 13)
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. (Liber Numeri 22, 19)
Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. (Liber Numeri 22, 21)
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)
Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: (Liber Numeri 24, 10)
et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. (Liber Numeri 24, 22)
Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim. (Liber Numeri 26, 28)