Encontrados 3573 resultados para: Man
Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)
jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. (Liber Numeri 4, 27)
Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 4, 28)
Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 4, 33)
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)
Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 45)
Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, (Liber Numeri 5, 6)
et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. (Liber Numeri 5, 10)
Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: (Liber Numeri 5, 25)
et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. (Liber Numeri 6, 19)