Encontrados 3573 resultados para: Man
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: (Evangelium secundum Lucam 1, 71)
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus: (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, (Evangelium secundum Lucam 3, 15)
cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)
diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. (Evangelium secundum Lucam 4, 2)
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)