Encontrados 3573 resultados para: Man
ut diripias spolia, et invadas prædam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ. (Prophetia Ezechielis 38, 12)
Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. (Prophetia Ezechielis 38, 13)
Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. (Prophetia Ezechielis 39, 3)
Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis. (Prophetia Ezechielis 39, 9)
Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient. (Prophetia Ezechielis 39, 14)
Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos. (Prophetia Ezechielis 39, 21)
Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. (Prophetia Ezechielis 39, 23)
In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. (Prophetia Ezechielis 40, 1)
Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus: stabat autem in porta. (Prophetia Ezechielis 40, 3)
Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)
Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus. (Prophetia Ezechielis 43, 26)