Encontrados 3573 resultados para: Man
Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. (Liber Baruch 6, 51)
Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 68)
factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)
Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. (Prophetia Ezechielis 1, 8)
Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ. (Prophetia Ezechielis 2, 9)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 9)
Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. (Prophetia Ezechielis 3, 14)
Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 3, 15)
Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)