Encontrados 3573 resultados para: Man
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. (Liber Ecclesiasticus 11, 17)
In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: (Liber Ecclesiasticus 11, 19)
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. (Liber Ecclesiasticus 11, 21)
Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. (Liber Ecclesiasticus 11, 22)
Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. (Liber Ecclesiasticus 12, 14)