Encontrados 3573 resultados para: Man
Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. (Liber Psalmorum 54, 8)
Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam. (Liber Psalmorum 54, 18)
Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus: (Liber Psalmorum 54, 21)
Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant. (Liber Psalmorum 57, 3)
Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. (Liber Psalmorum 57, 11)
Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. (Liber Psalmorum 58, 16)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. (Liber Psalmorum 58, 17)
Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ; (Liber Psalmorum 59, 9)
Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret? (Liber Psalmorum 60, 8)
Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. (Liber Psalmorum 62, 5)
tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. (Liber Psalmorum 62, 11)
Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. (Liber Psalmorum 67, 29)