Encontrados 14 resultados para: Majestatis

  • Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. (Liber Psalmorum 28, 3)

  • Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 71, 19)

  • Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. (Liber Proverbiorum 25, 27)

  • candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)

  • Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. (Liber Isaiae 2, 10)

  • et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 19)

  • Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. (Liber Isaiae 60, 7)

  • qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; (Liber Isaiae 63, 12)

  • Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. (Liber Baruch 5, 9)

  • Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina