Encontrados 21 resultados para: Lumbos

  • Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. (Liber I Regum 2, 5)

  • Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est. (Liber I Regum 20, 32)

  • Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri. (Liber II Regum 4, 29)

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël. (Liber Iudith 8, 6)

  • Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. (Liber Iob 16, 14)

  • Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. (Liber Iob 38, 3)

  • Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. (Liber Iob 40, 2)

  • gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei. (Liber Proverbiorum 30, 31)

  • Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. (Liber Proverbiorum 31, 17)

  • Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros. (Liber Isaiae 32, 11)

  • Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina