Mosaico decorativo

Encontrados 793 resultados para: Loth Et Familiam Suam Abramo

  • Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 1)

  • Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)

  • Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)

  • Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? (Liber I Samuelis 19, 5)

  • Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. (Liber I Samuelis 20, 6)

  • Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)

  • Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)

  • Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)

  • Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: (Liber I Samuelis 24, 17)

  • Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca. (Liber I Samuelis 24, 23)

  • Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat. (Liber I Samuelis 25, 12)

  • Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, (Liber I Samuelis 25, 23)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina