Encontrados 547 resultados para: Locutus
Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, (Liber II Samuelis 7, 25)
Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. (Liber II Samuelis 7, 28)
Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 29)
Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)
Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum? (Liber II Samuelis 14, 13)
Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc. (Liber II Samuelis 14, 19)
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. (Liber II Samuelis 16, 16)
Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? (Liber II Samuelis 17, 6)
Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones. (Liber II Samuelis 19, 29)
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, (Liber II Samuelis 23, 3)
