Encontrados 926 resultados para: Lie
Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. (Liber Baruch 6, 27)
Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis: (Liber Baruch 6, 29)
Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum: (Liber Baruch 6, 42)
in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt aræ vestræ, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra: (Prophetia Ezechielis 6, 6)
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)
Et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. (Prophetia Ezechielis 8, 14)
senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)
Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me: (Prophetia Ezechielis 14, 7)
Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. (Prophetia Ezechielis 16, 7)
In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)
sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos. (Prophetia Ezechielis 16, 32)
Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. (Prophetia Ezechielis 16, 34)
