Encontrados 12 resultados para: Levate

  • Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)

  • Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. (Liber Isaiae 13, 2)

  • Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)

  • Levate signum in Sion ; confortamini, nolite stare: quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam. (Liber Ieremiae 4, 6)

  • Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)

  • Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)

  • Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. (Liber Ieremiae 50, 2)

  • Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)

  • Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)

  • His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. (Evangelium secundum Lucam 21, 28)

  • Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina