Encontrados 234 resultados para: Leo

  • Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 50, 44)

  • Simul ut leones rugient ; excutient comas veluti catuli leonum. (Liber Ieremiae 51, 38)

  • Daleth. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. (Lamentationes 3, 10)

  • Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)

  • Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. (Prophetia Ezechielis 10, 14)

  • Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. (Prophetia Ezechielis 16, 9)

  • et dices: Quare mater tua leæna inter leones cubavit? in medio leunculorum enutrivit catulos suos? (Prophetia Ezechielis 19, 2)

  • Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere prædam, hominemque comedere. (Prophetia Ezechielis 19, 3)

  • Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum. (Prophetia Ezechielis 19, 5)

  • Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit prædam capere, et homines devorare: (Prophetia Ezechielis 19, 6)

  • Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina