Encontrados 234 resultados para: Leo
Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, (Liber Sapientiae 11, 18)
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. (Liber Ecclesiasticus 13, 23)
Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. (Liber Ecclesiasticus 21, 3)
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 23)
Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. (Liber Ecclesiasticus 27, 11)
Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 31)
Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. (Liber Ecclesiasticus 28, 27)
Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. (Liber Ecclesiasticus 45, 18)
Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. (Liber Ecclesiasticus 47, 3)
A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. (Liber Isaiae 1, 6)
