Encontrados 284 resultados para: Legem Vindictae Legis Mosi
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, (Liber Proverbiorum 3, 21)
Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. (Liber Proverbiorum 4, 2)
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. (Liber Proverbiorum 6, 20)
serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui: (Liber Proverbiorum 7, 2)
quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)
Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. (Liber Proverbiorum 28, 9)
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. (Liber Sapientiae 2, 12)
Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 5)
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. (Liber Sapientiae 16, 6)