Encontrados 343 resultados para: Legem Moysi
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 118, 163)
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. (Liber Psalmorum 118, 165)
Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)
et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei: (Liber I Maccabaeorum 1, 51)
Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram: (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt: (Liber I Maccabaeorum 1, 66)
propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei: (Liber I Maccabaeorum 2, 21)
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori. (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)