Mosaico decorativo

Encontrados 2028 resultados para: Lege Domini

  • Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : Hæc dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : Hæc locutus est Joab, et hæc respondit mihi. (Liber I Regum 2, 30)

  • quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi ? (Liber I Regum 2, 43)

  • Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)

  • Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)

  • Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. (Liber I Regum 5, 3)

  • Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 5, 5)

  • Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens : (Liber I Regum 6, 11)

  • Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini. (Liber I Regum 6, 19)

  • Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio : (Liber I Regum 6, 37)

  • Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro : necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus. (Liber I Regum 7, 12)

  • Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. (Liber I Regum 7, 40)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina