Encontrados 2028 resultados para: Lege Domini
Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? (Liber I Samuelis 6, 20)
Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos. (Liber I Samuelis 6, 21)
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. (Liber I Samuelis 7, 1)
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)
Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath. (Liber I Samuelis 7, 6)
Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis. (Liber I Samuelis 7, 13)
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. (Liber I Samuelis 8, 10)
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. (Liber I Samuelis 9, 27)
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. (Liber I Samuelis 10, 6)
Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. (Liber I Samuelis 10, 10)
Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)