Mosaico decorativo

Encontrados 2028 resultados para: Lege Domini

  • Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 9)

  • Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? (Liber Numeri 17, 13)

  • Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. (Liber Numeri 18, 29)

  • Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)

  • Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. (Liber Numeri 19, 20)

  • Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)

  • Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, (Liber Numeri 20, 9)

  • Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. (Liber Numeri 21, 14)

  • Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)

  • Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)

  • Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? (Liber Numeri 24, 13)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina