Encontrados 2028 resultados para: Lege Domini
Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. (Epistula ad Romanos 7, 6)
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)
Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. (Epistula ad Romanos 7, 9)
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)
Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. (Epistula ad Romanos 10, 5)
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)
Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 24)