Encontrados 473 resultados para: Lav
Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. (Liber Isaiae 57, 2)
Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. (Liber Isaiae 59, 9)
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)
Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)
Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti ; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? (Liber Ieremiae 2, 6)
Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)
Quomodo dicis: Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. (Liber Ieremiae 2, 23)
Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? (Liber Ieremiae 4, 14)
Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion. (Liber Ieremiae 6, 2)
Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. (Liber Ieremiae 6, 29)
advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: (Liber Ieremiae 7, 6)
et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt. (Liber Ieremiae 8, 2)