Encontrados 591 resultados para: Juxta

  • Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. (Prophetia Ezechielis 10, 22)

  • et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. (Prophetia Ezechielis 11, 12)

  • Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit: (Prophetia Ezechielis 14, 10)

  • Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. (Prophetia Ezechielis 18, 30)

  • Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu. (Prophetia Ezechielis 22, 5)

  • Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)

  • Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 24, 24)

  • Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël: et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit. (Prophetia Ezechielis 30, 3)

  • Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)

  • tradidi eum in manu fortissimi gentium: faciens faciet ei: juxta impietatem ejus ejeci eum. (Prophetia Ezechielis 31, 11)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina