Encontrados 92 resultados para: Justi

  • Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. (Liber Isaiae 1, 26)

  • qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! (Liber Isaiae 5, 23)

  • A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)

  • Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. (Liber Isaiae 26, 7)

  • Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. (Liber Isaiae 41, 10)

  • Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)

  • Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)

  • Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: (Prophetia Ezechielis 13, 22)

  • Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)

  • Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 45)

  • Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. (Prophetia Ezechielis 33, 12)

  • parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. (Prophetia Danielis 13, 3)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina