Encontrados 137 resultados para: Judicia
Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 47, 12)
Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 96, 8)
Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus: (Liber Psalmorum 104, 5)
Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus. (Liber Psalmorum 104, 7)
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 7)
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. (Liber Psalmorum 118, 13)
Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 30)
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. (Liber Psalmorum 118, 39)
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ. (Liber Psalmorum 118, 62)
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. (Liber Psalmorum 118, 75)
Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 106)
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. (Liber Psalmorum 118, 108)