Encontrados 645 resultados para: Juda
de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)
Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. (Liber II Paralipomenon 11, 1)
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin: (Liber II Paralipomenon 11, 3)
Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda. (Liber II Paralipomenon 11, 5)
Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. (Liber II Paralipomenon 11, 10)
Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. (Liber II Paralipomenon 11, 17)
quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores. (Liber II Paralipomenon 11, 23)
Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 12, 4)
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 5)
Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona. (Liber II Paralipomenon 12, 12)
Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)
