Encontrados 178 resultados para: Josue

  • Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. (Liber Exodus 17, 9)

  • Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. (Liber Exodus 17, 10)

  • Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo. (Liber Exodus 17, 14)

  • Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, (Liber Exodus 24, 13)

  • Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris. (Liber Exodus 32, 17)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. (Liber Exodus 33, 11)

  • Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. (Liber Numeri 11, 28)

  • Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. (Liber Numeri 13, 17)

  • At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, (Liber Numeri 14, 6)

  • non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. (Liber Numeri 14, 30)

  • Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina