Encontrados 4842 resultados para: Joseph Et Fratres Ejus
Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. (Liber Iosue 11, 10)
Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus, (Liber Iosue 11, 16)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)
Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est. (Liber Iosue 13, 24)
Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem, (Liber Iosue 13, 29)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 33)
Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: (Liber Iosue 14, 3)
sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)
Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 8)
Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. (Liber Iosue 15, 2)
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. (Liber Iosue 15, 4)
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. (Liber Iosue 15, 7)