Mosaico decorativo

Encontrados 4842 resultados para: Joseph Et Fratres Ejus

  • Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)

  • Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. (Liber Leviticus 25, 30)

  • et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. (Liber Leviticus 25, 46)

  • Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: (Liber Leviticus 25, 47)

  • et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; (Liber Numeri 1, 10)

  • De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 32)

  • sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. (Liber Numeri 1, 50)

  • Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 2, 3)

  • Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. (Liber Numeri 2, 4)

  • Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 6)

  • Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 8)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina