Encontrados 504 resultados para: Jesus
Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)
Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 5)
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
