Encontrados 784 resultados para: Jerusalem
Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolationem enim erit terra. (Liber Ieremiae 7, 34)
In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis: (Liber Ieremiae 8, 1)
Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 8, 5)
Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 9, 11)
Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, (Liber Ieremiae 11, 2)
Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, (Liber Ieremiae 11, 6)
Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)
Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. (Liber Ieremiae 11, 13)
Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: (Liber Ieremiae 13, 9)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. (Liber Ieremiae 13, 13)
adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? (Liber Ieremiae 13, 27)