Encontrados 2834 resultados para: Ite
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: (Epistula ad Colossenses 4, 10)
Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. (Epistula ad Colossenses 4, 16)
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. (Epistula ad Colossenses 4, 17)
sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos) (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 11)
quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 18)
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
Spiritum nolite extinguere. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 19)
Prophetias nolite spernere. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 20)
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 13)
et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 15)
