Encontrados 2834 resultados para: Ite
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. (Epistula I ad Corinthios 7, 4)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. (Epistula I ad Corinthios 7, 22)
Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. (Epistula I ad Corinthios 7, 23)
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
