Encontrados 376 resultados para: Itaque
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. (Actus Apostolorum 10, 20)
Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? (Epistula ad Romanos 9, 19)
Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: (Epistula ad Romanos 13, 2)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)
Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. (Epistula ad Romanos 14, 19)
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Nemo itaque glorietur in hominibus. (Epistula I ad Corinthios 3, 21)
Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis. (Epistula I ad Corinthios 5, 8)