Encontrados 775 resultados para: Ira
Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, (Liber Ecclesiastes 3, 19)
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (Liber Ecclesiastes 7, 4)
Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est. (Liber Ecclesiastes 12, 12)
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. (Liber Sapientiae 1, 12)
Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; (Liber Sapientiae 5, 2)
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 21)
Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 23)
naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. (Liber Sapientiae 7, 20)
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)