Mosaico decorativo

Encontrados 775 resultados para: Ira

  • Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. (Liber Esther 2, 21)

  • Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, (Liber Esther 3, 5)

  • et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam, (Liber Esther 5, 10)

  • Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. (Liber Esther 7, 7)

  • Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit. (Liber Esther 7, 10)

  • Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)

  • Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. (Liber Esther 15, 17)

  • Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)

  • Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. (Liber Iob 5, 2)

  • qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ; (Liber Iob 5, 9)

  • Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! (Liber Iob 6, 2)

  • Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina