Encontrados 768 resultados para: Ipse
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. (Evangelium secundum Ioannem 7, 9)
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)