Mosaico decorativo

Encontrados 768 resultados para: Ipse

  • Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)

  • Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? (Evangelium secundum Lucam 6, 3)

  • Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)

  • Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)

  • aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)

  • diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)

  • Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, (Evangelium secundum Lucam 8, 1)

  • Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)

  • Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)

  • et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)

  • Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina