Encontrados 768 resultados para: Ipse
Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. (Liber I Paralipomenon 2, 42)
Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. (Liber I Paralipomenon 5, 1)
Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. (Liber I Paralipomenon 5, 8)
Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 6, 10)
Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. (Liber I Paralipomenon 7, 31)
Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. (Liber I Paralipomenon 8, 7)
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)
Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 14)
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
