Encontrados 464 resultados para: Inter
Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: (Epistula II ad Corinthios 12, 20)
(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): (Epistula ad Galatas 2, 8)
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 7)
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. (Epistula Iacobi 3, 13)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)