Encontrados 1073 resultados para: In Terram
et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro ; vectes et portæ non sunt eis: (Prophetia Ezechielis 38, 11)
Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog ! (Prophetia Ezechielis 38, 16)
Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)
Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: (Prophetia Ezechielis 38, 19)
et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. (Prophetia Ezechielis 38, 20)
Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus. (Prophetia Ezechielis 39, 12)
Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient. (Prophetia Ezechielis 39, 14)
Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. (Prophetia Ezechielis 39, 15)
Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram. (Prophetia Ezechielis 39, 16)
Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. (Prophetia Ezechielis 39, 28)
In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum. (Prophetia Ezechielis 40, 2)
Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. (Prophetia Ezechielis 45, 1)
