Encontrados 407 resultados para: In Conspectu
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant, (Liber Esther 1, 10)
Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. (Liber Esther 2, 9)
si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. (Liber Esther 5, 8)
narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. (Liber Esther 6, 13)
Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aëriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit atque lætata est. (Liber Esther 8, 15)
Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: (Liber Esther 14, 6)
tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. (Liber Esther 14, 13)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, (Liber Iob 2, 1)
Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. (Liber Iob 11, 4)
Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. (Liber Iob 13, 15)
Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. (Liber Iob 13, 16)
Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. (Liber Iob 15, 15)
