Encontrados 681 resultados para: Illis
Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? (Liber Iudith 11, 3)
Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi. (Liber Iudith 11, 13)
et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi. (Liber Iudith 11, 17)
Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster. (Liber Iudith 13, 19)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. (Liber Esther 5, 11)
Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. (Liber Esther 6, 14)
Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. (Liber Esther 9, 15)
Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. (Liber Esther 11, 10)
hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. (Liber Esther 16, 14)
præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. (Liber Iob 27, 17)
Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum: (Liber Iob 37, 12)
Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa. (Liber Psalmorum 18, 12)