Encontrados 459 resultados para: Ille
Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)
At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? (Liber Genesis 32, 28)
At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. (Liber Genesis 33, 9)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: (Liber Genesis 35, 14)
At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. (Liber Genesis 37, 16)
Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. (Liber Genesis 38, 9)
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)
audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. (Liber Genesis 41, 13)
Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. (Liber Genesis 41, 15)
Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. (Liber Genesis 41, 55)
Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis. (Liber Genesis 42, 12)